- FEMINALIA
- FEMINALIASuet. dicuntur semorum indumenta: quae Vulgatus Bibliorum Interpres Femoralia, idem, ut et S Benedictus aliique Scriptores Ecclesiastici Succinctoria, et Campestria, M. Tullius Subligacula appellat. Quamquam haec posteriora vocabula proprie sumpta, breviora verendorum tegmina significant: ut observavit post alios Iac. Pontan. in Ovid. l. 5. Trist. Eleg. 11. Horum usus non fuit in electo Dei populo, nisi in Sacerdotibus tempore ministerii. Unde ad Mosem divina vox, Exodi c. 28. v 42. et 43. Fac quoque, inquit eis (aharoni et filiis illius) femoralia linea ad tegendam carnem nudam, a lumbis usque ad ima femina sunto. Haec erunt super Aharonem et super filios eius quum ingredientur tentorium conventus, aut quum accedunt ipsum altare etc. Haec post ministerium deposita et in gazophylacium recondita fuisse, patet ex Ezech. c. 44. v. 19. ubi Sacerdotes ea in cellas sanctitatis reponere iubentur. Sed nec Romanis, neque Orientalibus gentibus, per illa tempora Feminalia cognita fuêre. Romanos enim togatos (nam armati, quod togae operimento carerent, feminalibus tecti, tibialibus vero nudati fuêre, ut ostendit columna traiani) iis caruisse probatur ex Suet. in Iul. c. 82. ubi de ipso sic ait: ut animadvertit undique se strictis pugionibus peti, togâ caput obvolvit: simul sinistrâ manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet, etiam inferiore corporis parte velatâ. Hinc et Saturninus, Tyrannus, Convivio discumbere milites, ne inferiora nudarentur, cum sagis iussit, apud Trebell. Imo et sine feminalibus sacrificasse eosdem, docet Mart. l. 3. Epigr. 24. ubi de haruspice quodam Tusco ei sermo est. Eorundem usus aliis quoque nationibus, etiam Christianis antiquitus defuit. Unde Bulgari recens ad fidem conversi inter alia Nicolaum I. Pontif. consulentes, etiam hoc sciscitati leguntur: Utrum femoralia induere deberent, nec ne? Et Benedictus in Regula c. 55. femoralia tantum iter dacturis concedit: quam regulae particulam non admodum probaus Ioh. Cardinalisi de Turrecremata tr. 121. in illud c. affirmat, temporibus S. Benedicti, rarum fuisse braccarum usum. Cistercienses quoqueve Monachos, sub eadem militantes regula, non usos fuisse femoralibus, nisi inter equitandum, atqueve ideo Cluniacensibus Monachis Feminalium domesticum usum, tamquam peccatum contra regulam communis Patris, fuisse obiectum, tradit Iac. a Vitriaco Cardin. Hist. Occid. c. 14. et P. Cluniacensis l. 1 alias l. 3. Ep. 28. ad Bernardum obicct. 3. Plura vide apud iul. Nigton. tr. de Caliga c. 2. Salmas. Feminalia seu feminales fascias a braccis distinguens, feminalibus usos romanos etiam sub Augusto, et Augustum ipsum usum, frigoris praecipue causâ atqueve fasciis huiusmodi femina involvere solitum; braccarum vero usum penitus tum incognitum fuisse; voces interim ubiqueve confundi Graecis romanisqueve Scriptotibus, pluribus docet ad Lamprid. in Alex. Seu. Sed et feminales facias non minus, ac crurales, iam Persis in usu fuisse, antiquissimis temporibus, contendit idem ex Iustin. l. 1. c. 2. ubi de Semiramideetc. Vide quoqueve supra, ubi de Braccis, et Casaub. ad Aug. Suet. c. 82.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.